INCIPIT ANNOTATIO. Satyre proprium est, ut verba humiliter dicat, et omnia sana faciat. Quam Sisenna protulit poeta. Item satyra dicitur, quae variis rebus continetur. Satyra item dicitur lex apud Romanos lata, quae fucatis verbis fallat audientes, ut aliud dicat, aliud significet.
Satira genus est lancis variis frugum generibus plena, quae referta sacrificiis Veneri consuevit inferri. Dicta autem satira a saturitate, i.e. ab habundantia. Unde in choro Liberi patris ministri vino atque epulis pleni saturi apellabantur. Inde scriptura poematis satirici hunc titulum accepit, quod personis factisque satiata abunduare videatur. Vel satyra dicitur apud Romanos carmen maledicum et ad carpenda hominum vicia compositum, quale scripserunt Lucilius, Horatius et Persius. At olim carmen, quod ex variis poematibus conscribat, satira vocabatur, quale scripserunt Pacuvius et Emilius. Satyra autem dicta sive a satyris, quod simile in hoc carmine ridicule respuendeque dicuntur, quae velut a satiris proferantur, sive a satira lance, que referta variis multisque primiciis diis inferebatur, et a copia et a saturitate rei satira vocabatur. Alii autem dictam putant a lege satira, quae uno rogatu multa simul comprobat, quod scilicet in huiusmodi carmine multa poemata comprehenduntur. Satira genus est clarni, i.e. disci, vel lancis, et dicitur a saturitate, eo quod plena conviciis et reprehensionibus est hominum.
Persius diu admodum hesitans, utrum potius miliciae an poetriae incumberet, tandem ad satiram scribendam animum apulit; nec id adeo voluptuose. Unde et quasi substrictis scribere cum rabulatione inchoat. Fuit autem senator, sciencia nobilis, genere Tuscus, discipulus Bassi philosophi, et de moribus hominum multa conquestus est.
In hac praefatione dicit Persius se non poetam esse sed eppopoen, i.e. semipoetam. Et dicit fame se coactum sicut et ceteros ad scribendum aspirare conatum, quod cum de se dicit, non dubium, quin de omnibus dicat.
Apologiam facit modo poeta et excusat se quodam modo non ideo scripsisse, ut poeta appareret, sed potius inpulsu quodam mentis, quia videbat tunc multos poetriae incumbere, et per transitum ostendit se primum coepisse scribere causa victus, ut salarium mereretur. Salarium est victus unius diei.
Hoc metrum choriambicum dicitur, ideo quia in VIo pede a longa incipiat, cum iambus in VIo pede a brevi sillaba incipiat.
Nec fonte labra pro. i.e. quod Esiodus dicit. Dicitur enim Pegasus errando ad Eliconem pervenisse ibique siti oppressus ungula fodisse, ex quo loco fons editus Musis sit consecratus.
Dicitur autem se de illis non esse, qui sunt egregii Musarum amici.
Hic fabulam tangit. Forcus rex tres filias gorgonas fertur habuisse: Stennon, Eurialen et Medusam. Erant autem tantae pulchritudinis, ut intuentes se verterent in lapides. Una autem illarum praeferebat se reliquis in pulchritudine crinium maxime, id est Medusa. Quam Perseus adhibito cristallino clipeo interfecit et caput illius abscidit et secum deportavit. Quod intuentes quoque homines in lapides vertebantur. Unde cum venisset ad Athlantem regem Mauritaniae et noluisset eum ospicio suscipere, ostendit ei caput Gorgone, statim versus est in montem sui nominis secundum fabulam. Fuerunt autem locupletes nimis, unde Gorgones dicuntur quasi georges, i.e. terrae cultrices. Ge enim graece terra, orgia cultura dicitur. Mortuo autem patre successit Medusa in regno, quam auxilio Minervae interfecit Perseus rex Asiae, et de sanguine eius egressus est Pegasus equus, qui pede suo terram percutiens produxit fontem nomine Pegasum, sicut fabula finxit Graeca. Qui fons dicatus est poetis et Musis. Hinc Martianus: ‘et fons Goronei tulit caballi’. Hoc fabulosum. Est tamen veritas quaerenda. Gorgo terror, Stennon debilitas, Euriale lata profunditas, Medusa oblivio interpretatur. Haec omnia terrorem hominibus faciunt. Quae omnia Perseus occidit, qui latine virtus interpretatur. Cum auxilio Minervae, i. e. sapientiae, interfecit, quia virtus auxiliatrice sapientia omnes terrores vicit. De cuius sanguine egressus equus Pegasus est. Pegasus enim fama dicitur, quia virtus omnia superans, famam sibi conquirit. De quo potant poetae, quia in laudem virtutis videntes eam victricem prosiliunt.
Ascreus de eo fonte potavit et ideo poeta factus est, ego autem non potavi, ut poeta fierem.
PROLUI tinxi, humectavi, potavi, perunxi vel madefeci
CABALLINO i.e. Pegaseo vel Pegasino
‘Caballino’ autem dicit, non ‘equino’, quod satire humiliora conveniant.
Parnasus mons est Cretae habens duo cornua, Cirram et Nisam. In Cirra colitur Apollo, in Nisa Liber pater.
Bicipitem Parnason Delforum montem dicit, qui habet duo cacumina, unde Lucanus: ‘cardine Parnasus gemino petit ethera calle, mons Phebo Bromioque sacer’. Tangit autem Ennium, qui dixit se vidisse somnium in Parnaso monte et morum sibi dicentem, quod eius anima in suo esset corpore. ‘Bicipiti’ autem pro ‘duplici cacumine’.
Tangit hic Ennium, qui dixit se vidisse per somnium Homerum sibi dicentem, quod eius anima in suo esset corpore.
Bicipiti autem pro ‘duplici cacumine’.
Bicipitem dicit, quia mons Parnasus dividitur in duo iuga, in Eliconae et Citerone.
BICIPITI i.e. ubi est a ‘biceps’
Somniasse sicut somniavit Gallus, ut in Virgilio habetur, et factus est poeta.
PRODIREM vel prodirem, id est apparerem; sed nec illud nec illud feci
PRODIREM aparerem vel prodierim
HELICONIADASQUE sc. Musas; Helicon est mons Boecie dicatus Musis
‘Pallidam’ autem ideo, quia poetae palleant scribendi lassitudine.
PALLIDAMQUE quia pallidos facit meditantes
Pirenen mons Musis sacratus. Pirenei montes, ubi poete carmina componebant. ‘Pallidam’ propter assiduam meditationem dicit.
Pirene fons in Elicone Musis consecratus.
Pirenen mons Musis sacratus. Pirenei montes, ubi poete carmina componebant.
REMITTO concedo carmina componere
LAMBUNT idest tergunt, quasi linguam deducunt; Virgilius: ‘et sidera lambunt’
IMAGINES statuas, facies vel capita
Hedera semper viridis est, et ideo hedera coronabantur poete, quia nomen poete semper manet.
Sequaces quod sequantur et sine fine repant.
SEQUACES flexibiles, errabunde
Semipaganus semivillanus vel non integre doctus. Ego inter poetas et rusticos mediocris sum. Pagos enim villa vel fons est, unde pagani dicuntur villani, quasi ex uno fonte potantes.
SEMIPAGANUS non plenus poeta; semivillanus
Semipaganus semipoeta, et hoc verbo humili satirico modo usus est. Pagani dicuntur rustici, qui non noverunt urbem.
AD SACRA VATUM ad numerum poetarum
AD SACRA VATUM ad templum, ubi sunt carmina vatum
Hoc dicit: non 〈omnes〉 natura sua s〈unt poetae〉, sed ventris et 〈egestatis〉 necessitate 〈coguntur〉, et hoc de avibus probat. Nam hodie, qui videmus psitacos esurientes vocalium et sono〈rum stre〉pere et 'chere' dicere. ‘Suum’ autem quasi naturalem, ut naturaliter videatur loqui, si esurierit. ‘Kere’ Cesar anicos, i.e. ave Caesar invictissime. Sicut enim avis humana edit verba non per naturam, sed per ventris egestatem, sic poe〈tae〉 non omnes naturaliter, sed propter salarium poetrie incumbunt.
QUIS EXPEDIVIT ... sc. nisi venter
EXPEDIVIT attribuit, insinuavit, expressit
Psitacus est avis apud nos ignota, que Cesari dilata dixit 'Kere Cesar invictissime'.
Psitacus autem avis in Indie partibus gignitur colore viridi, torque puniceo, grandi lingua et ceteris avibus latiore, unde articulata verba exprimit, ita ut si eam non prospexeris, putes hominem loqui, ex natura salutans et dicens 'ave' vel 'chere', que pro munere offertur regibus. Nam cetera nomina institutione, idest doctrina, discit. Hinc est illud ‘Psitacus a vobis aliorum nomina disco, hoc didici per me dicere Caesar ave.’
PICASQUE DOCUIT ... nisi fames
Signat aves nostra posse sonare dicta.
ARTIS ars dicitur, quia labore ediscitur
LARGITOR i.e. dator praestitor
MAGISTER ARTIS ... i.e. ipse venter
VOCES i.e. humanas voces, quas natura negavit, fames et venter attulit imitari
QUOD SI DOLOSI i.e. propter quod; ipsi hoc fatiunt propter ventrem
Dolos ingerentis tam ei, qui fraudatur, quam illi, qui fraudat.
DOLOSI proclivi ad facinus, cuius specie decipuntur homines
Callidi et potentis ad suasionem, quod omne facinus facile inpellat.
I.e. si spem habuerint, ut nummum adquirant, i.e. si putaverint se poetae pro poemate nummos accepturos, omnes poetizabant.
Antiquitus senes in apricis locis sedentes soliti fuerant avaros probare parvula farcinula in similitudinem denarii nectentes in lutum proiecerunt, ut si quis praetereuntium denarium sustulisset, ab omnibus derideretur, et hoc modo quia ideo dicit an est fame compelle ad vocis humane studium significat avaros quosque pollicitatione[m] vel spe premii ad studium potrie compelli. Si alicui dicit cupidorum ostenderetur denarius illum cui per naturam prohibitum estimares poetam.
Corvos qui corvino lucro inducti non solum cantare possint, sed etiam carmen effingere.
Corvos poetas veluti corvus et pica ob famem videntur habere verba, quod minime possunt facere.
POETRIDAS i.e. poetride studentes
Non solum loqui poterunt humana voce sed etiam carmina facere.
Pegasus, ut supra dictum est, ungula fontem produxit, quo potans Ascreus, ut somno fuerat sibi revelatum, poeta factus est.
Pegaseum melos in aliis ‘nectar’.
PEGASEUM MELOS i.e. dulcedinem musicam
Videns Persius multos libidinari in scribendo ad hoc tantum, ut favorem et laudem populi acquirerent. Reprehendendo cum indignatione inchoat ex abrupto, nam ante philosophiae studuit apud Bassum primo, deinde apud Cornutum.
Hec satyra scribitur de his, qui publice captant famam ex favore eloquentie imperatorum. Et hoc uelut dialogus in principio.
O CURAS HOMINUM ... suspense legendum est, et ponit declamationem omnium
O curas hominum, quorum sollicitudo usque ad divinarum rerum tractatum voluit pervenire. Set (ó) ‘quantum est inane’ in rebus humanis, i.e. quantum uacuum, scilicet celum vel aerem, qui utique vacuum est a rebus. Traicum initium fecit, sicut Iuvenalis cum indignatione incipiens.
Multi sic exponunt: ‘O curas hominum’ et cetera yronicos eum risisse hominum cogitaciones. Quedam de divinis rebus tractare voluerunt, et exponunt ita: Quantum est in ipsis tractatibus inane, i.e. ridendum. Alii vero hoc dicunt cum admiratione dictum: O curas hominum, quorum sollicitudo usque ad divinarum rerum tractatum voluit pervenire. Et ‘quantum est in rebus inane’ exponunt: Semetipsum arguit, quod relinquat carmina, que vulgus lecturus non sit. Quoniam non sunt vulgaria, videlicet que minime conveniant libidini.
Vel aliter: Genus humanum plenum est curis et solicitudinibus, dum magna student, de quibus cupiunt laudari. Multi sic exprimunt ‘O curas h.’ Hironicos esse; dixit cogitationes hominum, qui etiam de divinis rebus tractare volunt et exponunt, quantum est in ipsis, inquit, tractantibus inane, id est irridendum.
O CURAS HOMINUM sed ego habeo curas scribendi
CURAS cura dicta, quod cor urat
QUANTUM EST IN REBUS INANE ait ergo curas hominum inanes, quod sine fructu laborare uelint
INANE idest vacuum ac ratione carens
INANE idest aera vel caelum, quod utique quantum videtur, est vacuum ab rebus
Inanes vocat omnes res, quia periture sunt. Nichil enim est sub sole, quod non pretereat, et nos et nostra. Dicente Salomone ‘vanitas vanitatum et omnia vanitas’.
QUIS LEGET HAEC alius respondet
Semetipsum redarguit, quod relinquat carmina, que vulgus lecturum non sit, quoniam non sunt vulgaria, videlicet sue minime convenientia libidini.
Quis leget haec in quibus nulla delectacio est. Hunc versum de Lucilii primo tra〈n〉stulit, et bene vitia increpans ab ammiratione incipit. Dicit autem sibi ‘mintu’ pro ‘mihi ne’; figura sineresis sc. coniunctiva; ‘mintu istud’ sic pronuntiandum, quasi de re manifesta audiat.
QUIS LEGET HAEC sc. quae scribimus, sc. cum magno labore
Quis leget haec in quibus nulla delectacio est. Hunc versum de Lucilii primo tra〈n〉stulit, et bene vitia increpans ab ammiratione incipit. Dicit autem sibi ‘mintu’ pro ‘mihi ne’; figura sineresis sc. coniunctiva; ‘mintu istud’ sic pronuntiandum, quasi de re manifesta audiat.
MINTU 'mihi ne ais' vel 'o mi Persi, numquid hoc dicis?'
NEMO HERCULE NEMO et hic vox satirae
Vel duo ab ammiratione cepit, dicit autem sibi, quod dicturus erat 'vel tres' et reputationem intulit ‘vel duo’.
Nemo interrogat ammirans ‘nemo’, si adiuncta persona dicat Persium, dicit ‘turpe et miserabile’, et quasi corrigit dicendo ‘quare’, hoc est: quomodo potest, ne conveniat robusto ingenio et libidini luxuriaeque viventi. Sed hec satyra scribitur de his, qui publice captant famam ex favore eloquentiae imperitorum, et hoc velut dialogi genus. In principio ex persona interrogantis inducitur.
TURPE Persius dicit, si pauci legent
Labeon fuit poeta, qui fabulas troianorum dictavit, et polidamas eius recitator fuit. Et dicit nec Labeonem, qui composuit, nec polidamam, qui recitavit, meritis sibi praestare.
POLYDAMAS i.e. populi, qui loquax est, sicut iste fuit
Polidamas ipse est Nero, nam polidamas dicitur multinuba, et ille multas vitiavit.
TROIADES i.e. Romani nobiliores
Et troiades l. Labeo poeta fuit Latinus, qui carmen Omeri transtulit in Latinum sermonem, et placuit non magis auditoribus quam lectoribus, sed omnibus displicuit. Scribens de Polidamanti et de mulieribus Troianis. Inde dicit poeta: Si aliquis non leget meum poema, non pretulerit mihi Labeonem. Polidamas est descriptio, quam fecit Labeo de Polidamanti,
Labeo transtulit Iliaden et Odissian de Greco in Latinum verbum ex verbo ridiculose satis, quod potius verbum quam sensum secutus est.
PRAETULERINT meliora, inquit, faciam quam Labeo, qui Homerum transtulit in Latinum
NUGAE vim habet reprehensionis cuiuslibet mendosus est
NON SI QUID sc. in urbis favore
TURBIDA ROMA translatio ab aqua, vel quod multis gentibus repleatur
Quemcumque poetam alloquitur, ne querat favorem populi.
EXAMENQUE examen est lingua vel linum, quod mediam hastam ad equanda pondera tenet
IMPROBUM i.e. inverecundum, inpolitum, indoctum
IMPROBUM IN ILLA non rectum, quo laudantur illi etiam, qui indigni sunt
CASTIGES castigare est digito libram percutere
TRUTINA ‘trutina’ intra quod linum est, de quo examinatio
castiges Trutina Trutina est gemina ponderum lanx equali examine pendens, facta propter talenta et centenaria appendenda sicut momentana proparva modicaque pecunia. Hec et moneta vocata eadem et statera nomen ac numero habens, que duabus lancibus et uno in medio stilo librata equaliter stet. Trutina Statera. Trutinat pependit. Pensat estimat.
NEC TE QUAESIUERIS EXTRA noli de te iudicium extrinsecus quaerere, que est Chilonis sententia
Nam Rome est q. n. a. s. f. d. s. fas. ‘Fas est dicere’ inquit Rome esse insipientes et fatuos, cum gravitates et honestates priorum patrum inspicio.
NAM ROMAE QUIS NON in populo, inquit, quis non est rudis et imperitus
AC SI FAS DICERE cum risu pronunciandum
Priscis temporibus dabatur satiricis licentia reprehendendi quos vellent, sed a nerone prohibebantur qui maximus seculi amator fuit. Atque ideo dixit si fas est dicere.
SED FAS i.e. licitum est, sc. dicere
Cum aspicio severitatem veterum et nostram miserabilem vitam, fas est mihi haec dicere; laudat severitatem veterum et exprobrat vitia moderni temporis.
NOSTRUM ISTUD VIVERE TRISTE figura greca, idest nostram vitam tristem
Et nostrum illud triste vivere quasi dicat fas est me reprehendere.
Pueri meritorii, i.e. catamiti, quibus libenter utebantur antiqui, recedentes a turpi servitio, i.e. ludo pueritiae, spargebant nuces, ut significarent se puerilia cuncta spernere.
AC NUCIBUS ... ludis puerilibus depositis
AC NUCIBUS ... sc. cum aspexi ad ea que facimus ‘r〈e〉l〈ic〉t〈is〉 n〈u〉c〈i〉bus’
Cum nolint desistere agere male et viciose cum perfectae etatis sunt et cum nuces iam spargunt. Pueris enim licuit infra quindecim annos absque lege vivere et cum ad quindenariam etatem venerant nuces spargendo puerilibus abrenuntiabant.
SAPIMUS cum equiparamus patruorum sapientiam, vel cum veram severitatem sapimus
Eleganter ‘patruos’, idest cum vestram severitatem sapimus. Patrui enim severi sunt circa fratrum filios. Sic Cicero obiurgavit Celium, ut ‘quidam patruus censor’.
TUNC TUNC significat rationem valere, tunc praecipue cum severitatem aetas aspexerit, vel ‘tunc tunc’ asseveratio dolentis, ut ‘me me assum qui feci’
responsio petulantis poete; sc. ridere vos
QUID FACIAM quasi non possit risum tenere
Quia gravitatem non possum habere, nisi veritatem dicam.
SED SUM PETULANTI SPLENE luxurioso atque habundanti pectore
Talis naturae sum, ut rideam. Secundum phisicos dicit, qui dicunt hominem splene idere, felle irasci, iecore amare, corde sapere.
SED SUM PETULANTI SPLENE non me contineo lasciviore risu
Cachinno et nomen est et verbum. Item cachinnus est risus lascivium cum voce, quem Greci morogelontem dicunt ‘petulanti splene’.
Aud ordo verborum est: ‘cum ad canitiem’ venerimus, ‘tunc scribimus inclusi’ aut ad poeticam artem retulit: ab omni cura remoti aut certe metri lege coacti.
Numeri proprie rithmi sunt, nunc vero metrum significat.
PEDE LIBER sine pedibus, prosam
GRANDE ALIQUID secumdum illorum iudicium, qui scribunt
Hoc per yroniam, id est putant se tragedias scribere.
Ferunt phisici quod ex pulmone flatus concipiatur et quod ita recepit pulmo flatum ueluti follis aerem accipit et remittit Inflatur itaque poeta cum laudari ceperit, quia nihil ei iuvat scribere nisi laudetur a populo. Anime praelargus dixit vento habundans; ut Virgilius: ‘quantum ignes animeque valent.’ et Oratius: ‘Impellunt anime linthea trachiae.’
ANHELET inflet sermone non humili, immo poetico spiritu
Hoc dicit, quod talis poeta recitaturus carmen ad huius ornatus et festivus incedebat, ut corporis habitu se audientibus commendaret.
HAEC POPULO sc. carmina scribis tu inperitus
POPULO ut populi iudicio digni sint, quod numquam recte iudicantur nondum consul factus
PEXUSQUE i.e. pexo capite ornatus
Pexusque t. r. ‘pexus’ compositus, pectinatus vel tonsus, unde ‘propexam in pectore barbam’. 〈...〉 iuvenes tondentur. Unde sic tonsi pexibarbi vocantur, cuius rei meminit Virgilius ‘stiriaque impexis i. d. b.’
RECENTI i.e. novali nitida nuper factus senator
Gemma est quod patronus filio suo in die natalis sui donaverat.
Natalicia sardonice sardonix genus est gemme preciose; ‘natalicia’ qu〈oni〉am propinqui aut parentes natali die fecere, vel quia, quicquid preclarum habemus, natalibus utimur.
ET NATALICIA ... pro ‘nova et preciosa’
Tandem in hoc ambiguitas estimatur, quia potest dici vel tandem legens vel tandem cum sardonice vel etiam tandem albus. Alia ambiguitas in natalicia, utrum eam natali suo acceperit munere aut tantum eo die gerere solebat, quia quidam habent anulos, quos die tantum natalis gerunt.
‘Pexus’ i.e. ornatus, pectinatus, vel tonsus. ‘Inpexis barbis’ dicit Virgilius ‘intonsis’. Sardonix est gemma preciosa dicta a sordonio et onice, quod utriusque colorem habeat. Quam in anulis suis Romani ferre solebant. Et est nigra, candida et rubra.
Pallidus pavore recitandi aut labore scribendi, aut etiam albus veste candida necdum consul factus nec purpureum adeptus vestimentum, quod laticlavium dicitur.
SEDE LEGES in pulpito vel rostris, archiforam et pulpitum dixit
Plasma dicitur medicamentum, quo fauces recreantur clamore saucietat〈e〉. Fonascus dicitur a Greco, quod est fone, i.e. vox, unde enim vox purgatur.
PLASMATE gargarismo; plasma dicitur medicamentum, quo fauces recreantur clamore sauciae
Plasma dicit medicamentum, quo fauces recreantur clamore saciatae.
Plasma dicitur potio, qua utuntur musici et qui vocis affectant habere dulcedinem.
I.e. gargarismo. ‘Plasma’ i.e. medicamentum, 〈quo〉 fauces recreantur clamore sauciate. Genus est ungenti, unde poete perun〈c〉tis gutturibus claras reddunt voces.
I.e. gargarismo. ‘Plasma’ i.e. medicamentum, 〈quo〉 fauces recreantur clamore sauciate. Genus est ungenti, unde poete perun〈c〉tis gutturibus claras reddunt voces.
MOBILE COLLUERIS tenue ac leve cantabis
COLLUERIS i.e. illaverit lubricumque reddiderit
MOBILE tremulum, quasi caput in pronunciatione agitans
PATRANTI ‘patranti’ adulanti, i.e. libidinoso
Ocelle per ipocorisma, quia illum contrahendo minorem facit. Et est ypallage,ut ‘pictus acu clamidem’, quod fieri solet non tantum ablativo casu, verum etiam accusativo.
Patrare proprie est rem Veneream peragere.
FRACTUS dissolutus, effeminatus
Nimia luxuria facit oculos parvos et distortos. Virigilius: ‘transversa tuentibus hircis’ .
TUNC sc. in auditorio, ubi recitant poete, in tali recitatione, vel ‘hic’ pro ‘tunc’.
Laudantium leticiam insectatur. Cum aut tumultuose clamant aut obscenos motus edunt ad dulcedinem carminum qui effeminant aures in tantum, ut audientium quoque animi solvantur.
Carmen aut〈em〉 mali poetae, qui ad hoc recitabat, ut favorem populi caperet, neminem carpebat, sed ad libidinem potius provocabat. Hinc Iuvenalis: ‘quod enim non excitet vox blanda’ .
TREPIDARE promovere ad ludendum
TITOS i.e. Romanos a Tacio rege Sabinorum
Titos dicit scolasticos, eo quod vagi sint neque uno magistro contenti et in libidinem proni sicut aves, quibus comparantur. Nam titi columbe sunt agrestes, quibus rustici auditores designantur.
CARMINA sc. tua vel recitantis interiora eorum
In lumbis enim dicitur 〈im〉morari libido ce〈r〉te qui carmen effeminatum repres〈e〉ntat ipso concubi〈...〉
LUMBUM sc. quia in laudatione sic lumbum solent movere, ut quis libidinantur
Quomodo tactus mulierum m〈ovet〉 intima, sic et versus enerves non animum intrant sed lumb〈um〉.
TREMULO i.e. fragili voce, modulanti
SCALPUNTUR punguntur, i.e. in libidinem excitantur
TUN conversus est ad illum recitantem
Tun vetule a. a. c. e. De iuvenibus, inquit, non miror, si laudem ipsi requirant, sed ‘tun vetule colligis escas’, id est delectationes et favores, ab alienis auribus, i.e. imperitis, et parasitis, et iunctis talibus, quibus postea insultabis te ipsum et dices ‘oche’. Oche stomachosa interiectio est vel ammirantis. Tu qui es ‘perditus cute’, i.e. verecundatus, quia huiuscemodi secreta tua manifestaveris. Verecundantes enim mutare solent cutes de pallore in ruborem. Aut vigiliis et sollicitudine, aut senectute pallidus. Vel manifeste cute perditus, ut vicium, quod intrisecus habes, in cute monstretur.
AURICULIS ALIENIS i.e. inperitis, aut auriculas alienas pascis, aut auriculis ali〈...〉
Scribis tu non, quod te delectat, sed ut plaudatur tibi a pueris eviratis, ideo laboras, palles, otia tibi denegas. Satyrice dixit ‘vetule’, non ‘senex’. Yronicos verba poetae, ad quem scribit.
ESCAS i.e. delectationes favorum
Auriculis sc. dico imperitis vel vel spurcissimis, quibus postea insultabis ‘et dices cute perditus ohe’ i.e. vigiliis et sollicitudine aut senectute pallidus, vel manifeste ‘cute perditus’, ut vicium, quod intrinsecus heret, etiam in cute possis habere.
Quibus postea insultabis ‘et dices ohe perditus cute’ i.e. vigiliis et sollicitudine aut senectute pallidus, vel manifeste ‘cute perditus’, ut vitium, quod intrinsecus habes, etiam in cute possis habere.
DICAS satirice dixit ‘vetule’ non ‘senex’
CUTE i.e. macie studiorum consumptus aut putris et acherunticus senex
CUTE PERDITUS i.e. erubescens vel pallidus
Stamachosa admiratio est. ‘Ohe’ interjectio est cum ammiratione percunctantis.
QUID verba poete, ad quem scribit
QUID DIDICISSE ... sc. quod prodederit didicisse aliquid, nisi recitatione pandatur
QUID i.e. ad quod scilicet profuit propter laudem
FERMENTUM tractum a fermento et caprifico
Sicut fermentum massam rumpit et caprificus saxa, ita ingenium pectus tibi nec potes te continere, nisi ipsum divulges.
EXIERIT i.e. exeat luxuria recitandi
caprificus arbor est, cuius radices tante virtutis sunt, ut etiam sepulchra mortuorum penetrent; per quam vult intelligere luxuriam et aviditatem legendi carmina. Et bene posuit caprificum, que ex lateribus, in quibus concepta est, exierit, nullum fructum ex se profert.
CAPRIFICUS Bene caprificum posuit, que cum ex lateribus, in quibus concepta est, exierit, nullum fructum ex se profert.
sicut fermentum massam rumpit, et caprificus saxa, ita ingenium (et scientia ipsum) pectus, ubi aliquid non potest contineri nisi ipsum divulgetur; et bene caprificus, qui sicut est vana et sine fructu, ita scientia talium poetarum.
Scema antipofora kepasa pros docia, cum poeta transit per suam in illius poete vocem, quem corripit. Nec tamen recedit a sua persona.
Velud accersita misteria senectutis defecti et perversi.
PALLOR ad hoc, inquit, palluisti diu meditando, ut laudem consequereris
Effonesis per indignationem. ‘Pallor’ est quedam anxietas animi premagnam faciens senectutem.
USQUE ADEONE numquid usque adeo
Vsque adeo scire tuum n. t. In tantum est scientia tua ad nihilum redacta, ut aliquid te scire nescias, nisi alterius iuditium de scientia tua consulas. ‘Scire tuum’ hec periodos apud Lucilium posita est, ut me scire volo dicimus mimi conscius sum, ne damnum fatiam. ‘Scire hoc s.’ nihil est, si nesciat alius me hoc scire.
NIHIL EST tante es vanitatis, ut scientia tua tibi vilescat, nisi ab aliis magna estimetur
Parum est, inquit, tibi, quod vicia nosti ipse, nisi omnes sciant vitia te scire tua, sed credo ¡d tibi pulcrum videtur, ut noteris digito et dicatur 'hic est ille, cuius vitium dixerimus', et addit, ut eciam velis cirratorum centum, i.e. centum cinedorum esse dictata.
AT PULCHRUM obiectio stulti poete
At pulcrum est Obiectio stulti poete. Magna, inquid, gloria est, cum aliquis monstratur digitis praetereuntium sicut Demostenes, qui cum transisset et a mercennario tabernarie digito monstraretur, letatus est, quod ab ignobilibus sciretur.
AT PULCHRUM occulte carpit Neronem, cuius carmina celebrabantur per scolas
Sicut Demo〈sthenes, cum transiret〉 et a mercennario tab〈ernarie〉 digito demonstraretur, laetatus est, quod ab ignobilibus sciretur.
Ten cirratorum Oculte tangit Neronem. Numquid pro nichilo duces, quod centum cirrati de te dictant carmina. Cirrati sunt scolatici vel catamiti. Cirri enim dicuntur capilli, quia illi poete criniti erant propter studium. Vel a cirra dictum est iugo Apollinis in Parnaso monte.
Potest ex persona Persii ridicule ammirantis accipi et ab illo dictum putari qui gaudet estimacione poetica. Sic persius dicit: Cur non debes letari? Certe maxima gloria est a centum cirratis laudari. Et hoc dicit: pro nihilo ducas scripta tua a magistris ludi dictari pueris. Mos enim magistrorum erat ex aliquo libro discipulis dictare.
Cirrati sunt scolastici vel catamiti, cirri enim dicuntur capilli, et illi crines habebant in honorem Veneris, quos statuto die metebant et igni deae Veneri consecrabant. Vel cirrati dicuntur, i.e. pueri veterum.
CIRRATORUM an tu, Persi, exiguum putas laudari a centum scolasticis
CENTUM finitum pro infinito carmine posuit
Hoc dicit: Quod iustum ab his expectes iudicium, qui iam vino madentes discernunt de carminibus, que vix integrius eciam a ieiuniis discerni possunt?
INTER POCULA i.e. inter bibendum, ubi sunt instrumenta libidinis
ROMULIDAE Romani a Romulo, ut Aeneide ab enea
Dives, inquit, ebrius suscipit carmen poetae et legit, et sic ab auditoribus recipitur et laudatur non propter poetam sed propter divitem.
Quid sentiendum 〈sit de po〉ematibus 〈..ut .alia poe〉mata celebrentur.
Dia poemata i.e. sancta; posuit sicut ‘dia camilla’.
Quod sciendum sit de poematibus aut qualia nunc poeta celebrantur, qualitatem posuit, ut corporis cultum animi cultum demonstraret.
Lena id est palla dicit facta conviviis poetarum mentione aliquis locuples amatorios versus profert cum vox eius putido mittitur per nares
Iacinctina lena i.e. vestis iacinctini coloris.
LAENA palla vel sagum coloribus mentita est
Lena id est palla dicit facta conviviis poetarum mentione aliquis locuples amatorios versus profert cum vox eius putido mittitur per nares
RANCIDULUM i.e. putidum vel male sonorum, asperum carmen
BALBA DE NARE blesa, quia ebrius est, lingue est proprium balbuttire; vox eius videtur per nares emitti
BALBA DE NARE i.e. vino perfusa
Phillis regina tractum fuit, quae ob amorem Demophontis laqueo suspensa versa est in amigdalum. Ipsiphilis fuit uxor Bellorofontis, qui cum bello tenabo, ab hostibus captus fuisset. Illa se tradidit pro eo et sua morte redemit eum.
Phillidis Ipsiphilisque reginarum exitus tristes fuisse noscuntur. Nam Fillis egre ferens peregrinationem Demophontis qui profectus ad Troiam die constituto non remeavit suspendio periit. Ipsiphiles vero ex Lemnidibus muleribus Thoantis filia, Liberi patris neptis, postquam eam factis duobus filiis apud Lemnas Iason deseruit, qui eo tempore cum Argonautis venerat nec ad eam rediit ex Colchis. Comperta postea illum ad suam remeasse se neglecta ingratum eius amorem diu secum flevit
Phillis regina tractum fuit, quae ob amorem Demophontis laqueo suspensa versa est in amigdalum. Ipsiphilis fuit uxor Bellorofontis, qui cum bello tenabo, ab hostibus captus fuisset. Illa se tradidit pro eo et sua morte redemit eum.
HYPSIPYLAS Ipsippilis una fuit ex Lemnidibus Toantis filia Liberi patris nepta
Iason duobus filiis factis pre Lemnas eam deseruit, qui ex tempore argonautis preerat. Et hec sine vocis asperitate pronuntiant.
PLORABILE tragicum carmen, quod lacrimis dignum est
ELIQUAT i.e. cum lenocinio cantat vel exprimit
Tenero i.e. molli fragili, corrupto.
Opizissare est verba minuere, unde et diminutores literarum opizissoi dicuntur.
SUBPLANTAT UERBA PALATO mutatis accentibus curtat
ADSENSERE UIRI adulatores, auditores diviti recitanti carmen
Nunc nunc per irrisionem audientium adulantium.
Dives, inquid, ebrius suscipit carmen poete et elegit, et sic ab auditoribus recipitur et laudatur non propter poetam sed propter divitem.
Cinis felix esse dicitur, quotiens bene de mortuis recitatur. Veteres enim dixerunt pregravari corpora eorum, qui tantum corpori studentes nihil memorabile reliquerunt.
Dicunt leuiorem terram futuram cuius scripta omnibus dulcia sunt.
Veteres enim dixerunt pregravari corpora eorum, qui tantum corpori studentes nichil memorabile relinquerent.
CIPPUS Cippus est lapis vel lignum, quod sepulchris superponitur, sed hŒc pro sepulcro posuit.
Tangit illud, quod apud antiquos erat, versibus qui non ita bene operaretur in hac vita, quod post mortem bona fama non esset de eo, os eius lapide comprimebatur, et si bona fama de eo esset, non opprimebatur os illius lapide.
LAUDANT CONVIVAE versus poete relevatos ab uno conviva
Poete persona, hoc recitatos poete ab uno conviva hoc autem irridens dicit simul viventes
NUNC NON ... hŒc iterum facit vocem illius recitantis in convivio aestimantis atque dicentis felicem esse
Nunc non e manibus illis Manes apellat ossa poete dicens, quod de ossibus illius et de ‘fortunata favilla nascentur viole’, qui sic vixit, ut bonum favorem sibi adquireret.
TUMULO tumulus dicitur terrae agestio
FORTUNATAQUE FAVILLA ubi nulla memoria est
VIOLAE res voluntarie vel amoene
Quoniam in sepulchro eorum, qui bene meruerunt viole nasci memorantur.
RIDES AIT ... dicit ad quendam ridentem de conviviis
RIDES AIT ... est hŒc ipophora, i.e. obiectio illius culpati poetae ad Persium
Rides i.e. nimium das operam cachinno. Soluto enim risu incurvamus et contrahimus nares.
NARIBUS INDULGES nimium rides, subsannas; sanna dicitur sonus narium
QUI VELLE RECUSET qui non velit laudari
ET CEDRO DIGNA LOCUTUS sc. poeta, qui fuerit
CEDRO DIGNA cedrum dicitur genus ligni, quod dignum bibliotheca habetur; talia carmina, que digna sunt cedro
Talia carmina, quae digna sunt cedro.
Mos erat apud antiquos, ut carte, in quibus nobilia carmina fierent, oleo cedrino ungerentur, i.e. cedria, quod et ipsas diu durabiles faceret et a tineis conservaret. Carte autem, in quibus vilia essent carmina, inscidebantur ad thus involvendum et scombros. Scombri autem sunt pisces, de quibus fit optimum garum. Per scombros ergo significat salmentarios, per thus unguentarios.
NEC SCOMBROS METUENTIA
SCOMBROS pisces sunt, unde fit garum, salsamentum
Mos erat apud veteres, ut carte, in quibus nobilia carmina fierent, oleos recitantibus cedrino unguerentur, i.e. cedria, quod et ipsas durabiles faceret et a tineis conservaret. Carte autem, in quibus vilia essent carmina, incidebantur ad tus involvendum et scombros. Scombri autem sunt pisces, de quibus fit optimum garum. Per scombros ergo significat salmentarios, per tus unguentarios.
TUS pro pigmentis posuit, quia carmina mala sunt, in quibus deferuntur pigmenta
Mos erat apud veteres, ut carte, in quibus nobilia carmina fierent, oleos recitantibus cedrino unguerentur, i.e. cedria, quod et ipsas durabiles faceret et a tineis conservaret. Carte autem, in quibus vilia essent carmina, incidebantur ad tus involvendum et scombros. Scombri autem sunt pisces, de quibus fit optimum garum. Per scombros ergo significat salmentarios, per tus unguentarios.
QUIQUIS ES ... o poeta; haec verba sunt Persii ad quemlibet poetam laudis cupidum
Eam inducit personam, quam ab inicio induxit alterna narrantem; et est inimica et comica exclamatio.
Eam inducit personam, quam ab inicio induxit alterna narrantem; et est inimica et comica exclamatio.
Quem in hoc libro affatum simulavi adversarium, qui mihi obicis risum inportunum, audi.
Non ego laudari me. i.e. non effugiam laudem, si quid gratum, si quid laudabile versibus exhibeam.
QUANDO HAEC RARA AVIS EST scilicet ut aliquid bonum scribam
QUANDO HAEC RARA AVIS EST ‘si quando sit cignus niger et albus corvus’ secundum Remigium
〈Pro〉verbium 〈antiquum〉. Raram 〈avem dicit〉 bonum 〈poetam〉 vel verum 〈iudicem〉, idest sine 〈reprehen〉sione 〈...〉
〈T〉ranslatio a fe〈nice〉, que raro 〈vi〉detur. Hoc verecun〈de〉 Persius raro se commode dicit scribere. Nam〈que〉 fenix raro 〈vi〉detur, que 〈cir〉ca Indiae partes moratur.
SI QUID TAMEN APTIUS EXIT quia si invenirem in versibus meis gratiosum aliquid, quod raro contigit
si versibus laudabilibus exiberetur, sed forte aliquid in meis versibus gratiosum
METUAM fugio laudem, nolim laudari
NEQUE ENIM ... non effugio laudem, si quid gratum et laudabile versibus exhibeam
Fibra est pars iecoris; sinedochicos pro tota fronte accipi debet; unde, qui affectibus non moventur, duram fibram
non lapideum mihi est, sed humanum pectus
Sed recti finemque Et hoc dicit laudem quidem amo, sed non falsam, sed que ad finem recti, i.e. ad veritatem tendat.
Neque enim durat sensus tantum scribere, ut statim me rectum fecisse perfectumque esse crediderim, cum tuum ‘euge et belle’ audiero. Solent enim audientes ‘euge et belle’ respondere recitantibus.
‘Finemque extremum’ recte dicit secundum philosophos, qui dicunt summum bonum in recto atque honesto constare. La〈u〉dationem, inquit, tuam non puto diffinicionem, non enim, inquit, scribentes hoc fine debent esse contenti, ut ‘euge tuum et belle’ audiant.
EXTREMUMQUE deest ‘quero’: quero ‘finem recti’
Laudationem, inquit, tuam non puto definitionem. Non enim, inquit, scribentes hoc fine debent esse contenti, ut ‘euge tuum et belle’ audiant.
Neque enim durat sensus tantum scribes, ut statim me fecisse recte perspectumque esse crediderim, cum ‘tuum belle’ audiero ‘et euge’; hoc enim dici solet Accio Labeoni. Ita dicit esse recuso, tanquam nihil summum iudicium sit. Solebant enim laudantes ‘euge tuum et belle’ respondere recitantibus. Non enim, inquit, scribentes hoc fine debent esse contenti, ut ‘euge tuum et belle tuum’ audiant.
NAM BELLE ... considera, siquid probabiliter et apte protulero, nolo illud in medio aut in fine ponere
Hoc excute totum Translatio est de vestimento pleno sentibus quod, dum excussum fuerit, quicquid haberet absconditum, proicit.
QUOD NON INTUS deest reprehensionis vel ineptiarum vel turpitudinis
NON HIC EST in mea satira, i.e. fabula
Qui sic foedissime composuit Iliadem, ut nec ipse intellexisset, nisi elleboro purgeretur.
ATTI Atheniensis Labeonis, qui casus Ilie describit
EBRIA ebriam dixit, quod versus non stent, aut quod propter ingenium elleborum biberit
VERATRO i.e. elleboro, quod dicitur berhtrum
Elegidia derivativum eb elegis.
ELEGIDIA elegas pricipum versus
DICTARUNT nolo, inquit, me laudes verbis, quibus soles laudare elegos, i.e. principum versus
Dictarunt proceres non sunt in meo carmine. Nolo, inquid, me laudes verbis, quibus soles laudare elegos principum versus.
NON sc. hic non est i.e. in meo carmine
IN CITREIS i.e. de cedro factis
Apud antiquos citreis tabulis parietes ornabantur, quas et incerabant simul et spondas, ut ibi noctu, si quid recte in mentem veniret, notarent.
SCIS nosti captare animos audientium
Conviviis scilicet. Et hoc dicit 〈...〉 captare animos audientium 〈carmini〉bus tuis, dum sic pascis.
Sumen i.e. ventrem i.e. convivis aptum, et hoc dicit: Notasti captare animos audientium carminibus tuis, dum sic eos pascis. ‘Sumen’ neutri generis est, et proprie dictum est ab sugendo. Nam mulieris mammam veteres sumen vocabant.
COMITEM comiti birrum attritum dare
TRITA tenuiter textam vel veterem dicit
VERUM INQUIS AMO cupidus sum veri iudicii de mea scriptura
VERUM MIHI ... verba cupidi ad servum
VERUM MIHI ... illis hoc dicis, quibus non est fides
Secundum Prescianum enim ‘pote’ adverbium est, et resolvitur ‘quomodo possibile est’ .
Potis nomen est declinabile et tercie declinationis communis generis et facit hic p. et hec et hic potis et hoc pote et superlativus potissimus.
QUI POTE quomodo potius dicam; unde potest vel quid potius
〈Se〉d hoc de malis poetis dicit. Videmus eos, qui hoc tantum sciunt, idest grecis nugas verbis componere, velle tamen etiam nobiles et fortes sensus carminibus pangere, cum neque vilia carmina apti sint explicare.
Quomodo potes sapere, cum sis nu〈gi〉gerulus, o calve, et cum habundantia cyborum pinguescat et ventrem habens ultra sex pedes extensum.
AQUALICULUS venter porci proprie est
SESQUIPEDE i.e. pede et dimidio et obes〈i〉tatem comedum
Bifrons est enim nec facile potest rideri, cum et sequentem videat et praecedentem.
Per Ianum intellige bonum poetam, qui a nullo potest facile derideri, et ante et retro sicut Ianus, qui dicitur esse bifrons; per ciconiam reprehensores malos significamus.
CICONIA per ciconiam reprehensores malos assidue percussit.
O IANE ... Ianus est bifrons, per quem intellegitur quivis sapiens, qui non potest reprehendi
CICONIA ciconiam dixit, qui manus formare solent irrisores
Pinssit facit enim pinso pinsis, unnde pinsores dicebantur a pinsendo, qui nunc pistores dicuntur, qui molis olim sed pilis agebant et molebant; signat vero poeta istum per comparationes h〈a〉ut facile posse quemquam irridere utpote precedentia et posteriora respicientem.
NEC MANUS ... Carmen tuum non est ita deridendum ut mida rex propter aures asininas.
NEC MANUS ... apposito temporibus pollice, ut solent asinos vocare
Tria sunt genera sannarum, aut manu significet cyconiam aut auriculas asini aut linguam canis.
ALBAS per sinodochen interior pars alba
NEC ‘imitata est etiam manus ulla mobilis’
NEC LINGUAE ... irridentes enim etiam linguas solent foris proferre
NEC LINGUAE ... non tantum sunt porrecte
LINGUAE auriculas asini aut linguam sicientis canis
Nec lingue q. s. c. a. Apula regio est estuosa et pestifera, cuius loci homines ac pecudes linguam protendunt propter solis imminentiam. Solebant enim quidam deridere alios, ut canis linguam imitari videre〈n〉tur.
Vos, qui non sentitis a tergo vos irrideri et qui non estis, Iani date operam, ut non irrideamini.
O PATRICIUS ... o genus nobilissimorum senatorum
QUOS VIVERE ... i.e. quorum vita exemplum debet esse
OCCIPITI occipitum dicitur posterior pars capitis, sinciput anterior
Postice sanne que fit a posteriori parte. Nam posticam dicunt Persium quidam non bene fecisse, quod penultimam produxisset.
SANNAE subsannationi; sanna dicitur os distortum cum vultu
Sanna dicitur os distortum cum vultu; inde sanniones, qui rectum non habent. Antiqui ‘sannas’, nos autem ‘subsannas’.
Quis alius sermo est Tractum est a fabris, qui quotiens volunt rectitudinem lineae comprobare ambobus oculis in unam partem.
QUIS POPULI ... ad eius personam redit, quem superius fecerat dicentem ‘verum mihi dicite de me’ .
Quis alius sermo, nisi quod tua carmina inoffensa defluunt et ungues saevorum non formidant iudicum.
QUIS ENIM ... responsio cuiusdam adulatoris
SEVEROS explanatores, qui cum iudicibus currunt
Effundat i. u. Marmorarii, quociens volunt bene coaptam iuncturam marmoris approbare, ungue experiuntur, si nulla inequalitas per ipsam lenitatem offendat (unguem); et versus ita dirigere oportet, uti solet linea fabri eius opus dirigere, qui, quociens vult rectitudinem comprobare, retortis ambobus oculis lineam inspicit, ob hoc sicilicet, ne per oculorum divisionem iudici(s) veritas confundatur.
SCIT TENDERE ... quasi retro versus loquitur ad aliquem
AC SI i.e. quasi lineam carpentariorum dirigat carpentarius
Lineam dicit et facit translationem a marmoreis, quia q〈ui〉 rectum facit lineam, unum claudit oculum 〈et limite〉s respicit.
Hoc dicit quicquid eis imposueris operis, non illos invenies dissimiles sui.
Comedia mores hominum exprimit conversationemque, satyra comestionem hominum, trago〈e〉die cenarum facinorosorum descriptionem. Hoc dicit: quicquid eis inposueris operis, non illos invenies dissimiles sui.
Ut puta Ores〈te〉, Te〈atri〉, Thieste, Prognes. Qualiter apposuerit ignoranti fratri membra filii comedenda.
DICERE bella dicere vel describere
Adhuc de malis poetis dicit. Videmus eos, qui huius tantum sciunt, i.e. Grecos nugas verbis componere, velle tamen etiam nobiles et fortes sensus carminibus pangere, cum neque vilia carmina apti sunt applicare.
NEC PONERE LUCUM nec scribere artifices nemora
NEC PONERE LUCUM ita varietas arborum enumeretur decenter
Nec ponere lucum Qui etiam non potest scribere artificialiter loci vel luci positionem.
NEC RUS ... plenum rebus omnibus ... Fertilem agrum dicit, qui necessario habet et corbes et porcos et palilia. ‘Palilia’ dicit diem festum palis, quo incenso feno ludibu〈n〉di rustici saliebant, qui expiare se hoc sacrificio credebant.
Et fumosa p. f. Pales dea pabuli vel peccorum; cuius solempnitatis annua reversione summus fiebatur foeno, super quem illi transeundo fumum ex foeno faciant et supra animalia transire cogant, in quo lustrant pecora.
Fumosa Palilia diem sacrum dicit in honorem Palis deae, nam in honore eius ante stabularum hostia incendebant foenum, quasi inde purgarent se. Palilia tam privata sunt quam publica, et est genus hilaritatis et lusus.
Palilia dies sacer in honorem Iliae, quae peperit Remum et Romulum, et dicimus Palilia quasi parilia.
Hic latenter tangit Romanos ex rusticis et pastoribus originem ducere.
UNDE REMUS ... sc. natus est Remus, inde et tu, ó Quinti
Unde Remus sulcoque t. d. q. Historiam tangit. Quintus Cinor filius (R. INF.) cum agrum suum sereret, dictatura ei a populo Romano et senatu decreto dilata est, qui contra Samnites progressus victor extitit et a serendo Seranus appellatus est, ut Virgilius ‘Nec te sulco Serane serentem’. Sensus est: Veniente ad se lictore cum insignibus dictatoris iussit uxorem has a lictore vestes accipere et sibi ad locum, ubi arabat, afferre. Ordo sermonum est: Cum te, o Quinti, trepida uxor, id est rei novitate perterrita, ante boves dictaturam induit et tua aratra domum lictor tulit.
Quintus Cinoris filius, cum agrum suum sereret, Romani iam quererent, quem possent eligere consulen, responsum est ab oraculo, ut hominem super ferrum comedentem invenirent, et eum consulem sibi eligerent. Quod cum illis in dubium esset, quis posset esse, repertus est Quintus supra vomerem suum comedens in cultura sui agri et sic uxor sua illuc a Romanis est ducta, induit se regalem vestem et Quinto dictatura a populo Romano senatus decreto delata est. Quidam vero Bub〈...〉 suus factus est lictor Quinti domini sui. Qui Quintus contra Samnites progressus victor extitit et a serendo Seranus est appellatus, ut Virgilius ‘nec te sulco serane serentem’. Ordo sermonum est: O Quinti, cum trepida uxor, i.e. perterrita novitate rei, induit te dictaturam ante boves, et lictor tulit tua aratra domum.
DENTALIA partes aratri, ubi vomer
Ordo est: cum te, ó Quinti, trepida uxor; aut lictor induit dictatorem et uxor aratra domum tulit, aut uxor eum induit et lictor aratra intulit.
TREPIDA i.e. rei novitate perterrita
DICTATOREM INDUIT inperialem vestem vestivit ranadia
ó lictor dicitur aperitor vel virgifer.
EUGE gaude; yroniam per speciem, que laudando deridet
Est nunc Brisei i.e. aliquis Briseus dicitur Liber pater eo, quod ipse primus usum mellis adinvenerit. Nam ‘brisim’ iocundum dicimus, ‘brisare’ exprimere; unde Liber dicitur Briseus ab vis expressis vel ex nomine nimphe, que eum nutrivit, vel ideo, quia barbatus colitur. Unde in Grecia due statue eius erant, una quidem hirsuta, que dicebatur Brisei, altera lenis, que dicebatur Lenei.
Ancius, qui fortia carmina scripsit, cuius venosum nec libent, vel Pacuvium, qui tragoediam de Antiope scripsit.
Sensus: Sunt, qui contempnentes carminis nobilitatem solos student veteres poetas legere.
Pacuvius, qui tragediam scripsit.
VERRUCOSA aspera, que est tragoedia nobilis
VERRUCOSA squalore et oppressione Dircis dixit verrucosa
VERRUCOSA aspera, que est tragoedia nobilis
‘Verruce’ sunt crepidines montium.
MORETUR i.e. delectet, detineat
Antiopa Nictei regis filia ab Epafo per dolum vitiata, propter quod a Lico spreta est. Quoniam Iuppiter liberatam a carcere stupravit et coiens cum ea genuit Zetum et Amphionem, qui Licum interfecerunt et Dircen crudeli tauro ligatam in silva dimiserunt. Hinc fons ille Dirces vocatus est iuxta Thebas.
Erumnis miseriis, calamitatibus.
COR LUCTIFICABILE cor luctificum habens, eo quod serviret Dirce, quam Licus in coniugium admiserat post illam
HOS PUERIS non bene sequi poeticam materiam, videlicet ut favorem laudis acquirant
Infundere sc. videlicet ut favorem laudis.
Cur haec loquendi genus tam sordidum in locutionem 〈...〉 venisset Latinorum, mireris, aut unde in linguas hominum haec loquendi ariditas venerit, interroges.
SARTAGO i.e. tam malos pruritus, i.e. ardor
SARTAGO Metaphora est pro garrulitatis ardore et argute sine sensu, qualis est strepitus sartaginis.
Sartaginem vel pruriginem dicit loquendi vel malam eloquentiam et stridulam.
Trossulus i.e. brevis et compacte nature, ‘levis’ effoebus aut nihil in se habens severi iudicii. Ita, inquit, exultant sine respectu honestatis quasi trossulum cepissent.
Trosulum opidum fuit Etruriae. Hoc equites Romani sine peditibus expugnaverunt Nummio quodam duce, unde equites Romani apellunt〈ur〉. ‘Trosulus’ idest brevis et compacte nature, ‘levis’ effeebus aut nihil severi iudicii in se habens; ita inquit: Exultant sine respectu honestatis quasi trosulum coepissent.
TROSSULUS eques Romanus; ab oppido Trossulo, quod soli equites devicerunt
Non est tibi verecundie, ut de capite tuo tam grandeuo discrimina non abicias, ut illa, que inepta sunt, et sine viribus 〈li〉ceat te audire favoraliter.
Pericula cano capiti periculum dicit favorem querere.
TEPIDUM i.e vanum, sine viribus
FUR ES ... Pedium quidam furunculus furem clamavit
Pedius quando ei oppositum est latrocinium non se fortiter respondendo purgavit, sed sub exposicione versuum favorem quaerebat figuris dictionum serviens securus criminum diversorum.
RASIS limatis, ornatis, expolitis, purgatis
LIBRAT verba trutinat quadam moderatione
IN ANTITHETIS oppositionibus sibi obiectis
〈Anti〉theta sunt, 〈quae〉 contra se 〈ponun〉tur: hinc 〈pudor〉, illinc petu〈lan〉cia; hinc pudici〈cia〉, illinc stupra; 〈hi〉nc fraudatio, 〈i〉llinc fides. Anti〈th〉eta sunt haec 〈for〉tia: 'neglecti ve〈la〉bant colla capilli' et 'per neglectos velabant colla capillos' aut 'quotiens umbra porrexit brachia 〈mota〉'. Sic ergo omissa materia criminis ad versuum figuras et antithe〈tam〉 commigravit, que quidem essent in libris laudabilia, nisi ordinem materie perturbas.
Laudatur Pedius docte figuras posuisse. Vituparat advocatum, qui obiectum crimen non brevi sermone sed ambagibus distulit.
O Romane, hoc, quod dicis, verum est bellum, ‘an ceves?’ idest ad turpitudinem inclinatus non sincere iudicas. An tu, Romane, vir non es?
CEVES molles et obscenos clunum motus significat
vituperat advocatum, qui obiectum crimen non brevi sermone diluit, sed ambagibus distulit.
CANTET SI NAUFRAGUS si naufragus cecinerit vel oppresserit miseriam, in nihilo proficit; sic et poetae neglecta carminis materia propter dulcedinem cantilene non merentur laudem; at etiam naufragi solebant depingere anxietates suas et miserias in tabulis
CANTET sc. aliquis; translatio est a naufragis ad criminosos
Qui meam cupit elicere misericordiam, non exerceat lamentationem ex nocte cogitatam.
Allegoricos. Arguit malum poetam scripta sua canore vocis comendare non carminis dignitate.
VERUM p〈...〉d〈...〉 nomen pro adverbio posuit, hoc est ‘non simulate’ non simulatum nocte, sed certe plorabit
NOCTE non simulatum nocte, sed certe plorabit
Verum nec nocte p. Ab exemplo vituperat (dicens) qui meam cupit elicere misericordiam, non exerceat lamentationem ex nocte cogitatam; qui meam vult consequi in eius carmine laudem, non propter dulcedinem cantilene omittat verum et perspicuam carminis materiam.
INCURVASSE inclinavisse vel vocavisse ad misericordiam
SED NUMERIS ... aliud thema inchoat
Ordo est ‘numeris crudis iunctura addita decor est’ i.e. metris addita iunctura honor est, quem admodum enim cibus semicrudus interficit, sic et versus semicrudus lacerat mentes. Putant, inquit, se novum facere decoremque invenisse crudis et duris sensibus, sic compositi sint aliqua lenitate, et statim legitima poemat〈a〉 se scribere, si versus spondiazontos ponant.
SED NUMERIS ... obiectio, sed vide, quia versus nisi levigatus fuerit, 〈pro〉 nihilo est
Hi versus exempli causa ponuntur. Non sunt autem Persii, sed poetae nescio cuius grecissantis, qui cum mare describit, et dixit ‘Attin, delphin’ in extremitate versuum. ‘Berecyntius Attis’ non quod Attis carmina scripserit sic composita, sed quod positus a poeta in fine versus nec suae cantilenae componit, similiter et ‘delphin’ bene sonat.
Hi versus exempli causa ponuntur. Non sunt autem Persii, sed poetae nescio cuius grecissantis, qui cum mare describit, et dixit ‘Attin, delphin’ in extremitate versuum. ‘Berecyntius Attis’ non quod Attis carmina scripserit sic composita, sed quod positus a poeta in fine versus nec suae cantilenae componit, similiter et ‘delphin’ bene sonat.
BERECYNTHIUS sacerdos deum matri consecratus
Hoc dicit: Si robur 〈le〉vitatis eviravim〈us〉 lingue intermiscend〈o〉 Grecas glosulas.
ET QUI ... Arionem dicit citharedum; nota fabula apud Virgilium; fines hii versuum assiduae in Homero sunt
Queritur d〈e his〉, qui carmina Virgilii reprehend〈unt〉. Nonne, inquit, laudandus est Virgilius, quod ita inchoaverit ‘arma virumque’. Dicit autem carmina Virgilii horrida videri, et horridos versos nihil leti〈ti〉e habentes. Placere autem ea, que ipsi viciosissime scribunt Grecis decorata nominibus.
Hoc dicit: Si robor lenitatis eviravimus lingue intermiscendo Grecas glossulas. ‘Si costam subduximus longo’ versu, i.e. sil〈la〉bam, et fecimus meliorem spondaizontem, ut est hic ‘Appennino’, sicut femine dicuntur molles, eo quod una costa minus nascuntur. Sic apud Cornelium Severum ‘pinea frondosi coma murmurat Appennini’. Sed ita placuit, ut exempli causa daretur longum Appenninum, non quod a supero mari ad infernum extenditur, sed quod duobus spondeis terminetur. Sunt qui affectent longo Appennino in longis syllabis extenso.
SI COSTAM ... i.e. sillabam tamquam de longitudine Appennini montes partem aliquem demeremus
Quaeritur de his, qui carmina Virgilii reprehendunt. Nonne, inquit, laudandus est, quod ita inchoaverit ‘Arma virumque’ . Dicit autem carmina Virgilii horrida videri, et horridos versus nihil letitiae habentes. P〈lacere〉 autem ea, que viciosissime scribunt Grecis decorata nominibus.
ARMA VIRUM ... hoc ita asperum est, ut spumen videatur emittere, ita etiam durum est hoc initium ut cortex arboris vetustissimae
SUBERE cortice, suber est cortex arboris
QUIDNAM quid dicam de talibus?
LEGENDUM velut hi versus Neronis, qui secuntur
Hi versus Neronis sunt. Calandrus Illiricorum rex Macedoniam cum exercitu venit. Illirici cum dimicarent cum Macedonibus et iam plurimam partem exercitus amiserant, mulieres suas coturnis et tyrsis ornaverunt in modum bacchancium sicque illi credentes exercitum adventare fugerant. Finxit autem Persius hos versus in aliorum imitationem, quorum scripta sonuunt grandem, habent sensum nullum. Bombus autem sonus est tubarum raucus nec valde acutus.
Hi versus Neronis sunt. Calandrus Illicorum rex ad Macedoniam cum exercitu venit. Illirici, cum dimicarent cum Macedonibus et iam plurimam partem exercitus amiserant, mulieres suas coturnis et thyicis ornaverunt in modum bachantium. Sicque illi credentes exercitum adventare fugerant. Finxit autem Persius hos versus in aliorum imitationem, quorum scripta sonum grandem habeant, sensum nullum. ‘Bombus’ vero sonus est tubarum raucus nec valde acutus.
MIMALLONEIS Mimallones dicti sunt apo tou mimeseos, quod imitentur furorem Liberi, dicuntur apo tou meseos, idest a furore; ‘Mimallo’ Bacchus.
Bombus vero raucus sonus est tubarum nec valde acutus.
ET RAPTUM ... superbo carmine; Penteum significat Agave et 〈Et〉ionis filium, qui Liberum patrem negabat deum
Pentheus, qui matri in amantiam verse videbatur vitulus, postquam autem eum interfecisset, recognovit caput filii. Agave mater Penthei, nam Bassirides omnes Bacche dicuntur a Baccho, qui Bassareus dictus est.
SUPERBO i.e. sacrilego convitianti Libero
SUPERBO sc. Libero implet cornu
Nam Bassarides omnes Bacchide dicte sunt, et ipse Liber pater ab ea veste talari, qua ipse 〈ut〉itur, quam traces bassarim vocant. Quidam a vulpibus, quarum pellibus Bacche succingebantur, et lincium panterarumque vulpes Traceo bassores dicuntur. Linx est animal Libero consecratum, quod currui eius abigebatur edera vel papinis indutus.
BASSARIS ipsa est Agave, mater Penthei, nam Bassarides omnes a Bacho, qui Bassareus dictus est, Bache dicuntur
BASSARIS proprium nomen mulieris implevit cornu; vitis salvatica est
Menas Bacha a furore dicta. Menin enim grece furor dicitur.
EUHION vox bachantis est, quo nomine Liber pater vocatus est, quia pater eius in 〈Gi〉ganteo eum mortuum existimans dolenter dicebat ‘eu’, quae est vox dolentis, deinde 〈...〉 inferebat ‘yon’, i.e. filius, et est nomen compositum ‘euyon’
Epiteton Echonis, qui reparat verba audita.
Idem 〈et〉 idem clamitat, que u〈ox〉 Libero patri celebratur a Bachis.
Quasi increpantis, et hoc dicit: tam mellia et virtute rerum carentia carmina, qualia sunt hec, que de Bachis et Satyris scripta sunt. Si in nobis aliquod paterne virtutis mansisset, amitteremus scribere.
HAEC FIERENT non fierent a nobis
Vena ulla paterna hoc est ingenium paterne virtutis. talia poemata nequiquam dicerentur, si quid in nobis viriditatis esset.
Vena ulla paterna hoc est ingenium paterne virtutis. talia poemata nequiquam dicerentur, si quid in nobis viriditatis esset.
‘Delumbe’ est carmen, deluto autem adumbratum nihilque solidi habens vel fractum, enerve, quia in lumbis vel renibus est virtus, quod dicit istos non habere.
hoc proverbialiter dicitur posita esse in udo lingua
IN UDO in lascivia, in palatio
i.e. sine tormentis venit cogitatu more
In udo sunt Menas et Attis soluta enim sunt nihil rigidi et st〈r〉icti habentia. ‘In udo’ i.e. in palato, unde umor nascitur. Attin namque et Menadam dicere promptum est.
ATTIS Attin puerum formosissimum Berecinthia amasse dicitur, quem Zelo succensa castrando semimasculum fecit.
NEC DEMORSOS ... i.e.tabula, i.e. nec spondam percutit cogitando, nec ungues sapit conrodere
Quomodo potest sensatum esse carmen scribentis, cum ingenium levitas, non pondus sequatur.
NEC DEMORSOS ... nec enim tabulas feriunt, nec ungues corrodunt
Vel se castigat, quod nimium libere gerat, vel libellus respondet, apud quem poeta, ut dictum est, inductis personis locutus est. Ergo vera sunt, quae dicis, sed minime opus est mordaci versu opus eorum lacerare, veritas enim habet. Morsum enim et odium generat.
RADERE ledere; bene dixit ‘mordaci ... vero’, veritas enim morsum habet et odium creat
VIDE SIS ... sodes aut certe si vis; vide, ne cum vera loquaris, expellaris a domo potentum
Sic enim aput antiquos suus ponebantur, ut sos, pro suos, sas pro suas, detracta u littera interdum, sis pro suis sonat.
TIBI FORTE carpendo vitia eorum
LIMINA FRIGESCANT ne limina tibi frigescant maiorum, i.e. ne frangora tibi afferant, i.e. mortem
De nare canina i.e. odioso. Divites enim minantur ut canes.
CANINA LITERA i.e. 〈‘r’ , theta〉
PER ME ... poeta respondit: quod irascuntur, si quid de ipsis dixero, nihil dico
PER ME ... poeta respondit: quod irascuntur, si quid de ipsis dixero, nihil dico
Alba est bona, quoniam et malum nigrum diceret, ut Oracius ‘hic niger, hunc tu, Romane, caveto’ et Juvenalis ‘mavelint, qui nigrum incandidaverunt’.
NIL MOROR ... omnia concedi bona esse
ERITIS facite, quod vobis placet
Inquis, quod hoc delectat aures eorum, ut veritatem non audiant. Si ita est, consentio et ego voluntati tuae neque audeo in quoquam tua carmina viciare.
HOC IUVAT delectat te, ó Satira
Allegoricos. Nolo quisquam vituperet, sicut tabernariis mos erat pingere duos angues in specie religionis, quo pueris interdicerent.
OLETUM putidum locum, in quo pueri mingunt
PINGE satyra loquitur ad Persium
PINGE DUOS ... si vis a me potentes non reprehendi, dic que vicia non carpam, et quasi amico loquitur
DISCEDO cesse reprehendere vituperavit
SECUIT LUCILIUS URBEM quodvis aliis licuit, mihi non licebit?
Lucilius satiricus fuit, qui non tantum mores carpisse, sed homines necasse et vulnerasse dictus est, quia i.e. xxv lacerabat, ex quibus tota urbs stabat.
TE LUPE ... nomina senatorum, de quibus Lucilius scripsit
Genuinus proprie dicitur dens, qui sub genis est, qui una cum homine nascitur et interiit, qui a Grecis soponistenes vocatur, vel dentes vehementer mordentes genuini sunt, quos Graeci nonas appellant. A〈l〉ii: Eiusdem numeri molares ultimi in utrisque maxillis, qui post vicesimum annum accrescunt sisoneceres.
IN ILLIS quivis aliis licuit, mihi non licebit
Oratius sicut Lucilius hominum vicia castigavit, sed ut rideret etiam is, qui emendabatur, quamuis circa viscera eius medendi precepta versentur, ita ut amicus non putaret tangi vicia eius.
Oratius sicut lucilius mores hominum castigavit, sed ut rid〈eret〉 etiam his, quamquam emendabant, quamquam circa viscera eius medendi precepta versarentur, ita ut amicus non putaret tangi vitia eius.
CALLIDUS astutus sciens populum severe vel secundum arbitrium suum tractare
CALLIDUS astutus sciens populum severe vel secundum arbitrium suum tractare
EXCUSSO emuncto, i.e. prudenti
Emuncto ac per hoc prudenti, ut e contrario, qui stulti sunt, mucosi, i.e. immundi, dicuntur. Ita prudentes emuncti, i.e. purgati. Oratius Flaccus subtili racione, quibus recitabat, lacerabat.
MEN MUTTIRE NEFAS ullum verbum dicere, aliquid detractionis non est licitum
MEN MUTTIRE NEFAS Oratius et Lucilius alios reprehendunt, me mutire nimium est
Men mutire nefas nec clam, nec cum scrobe i.e. fossa. Sensus est: an non est lic〈itum〉 me nichil loqui, nec absconse, nec cum fossa, ut Mide tonsor fecit? Mida rex Lidie fuit, qui extitit iudex inter Amarsiam et Apollinem decertantes se, quorum audita cantilena preposuit Marsiam. Itaque Apollo iratus dampnavit eius stulticiam auribus asininis, quas corona desuper imposita vitabat ab aspectu hominum. Sed dum tonderetur a suo liberto tonsore, metuens divulgari magnas habere auricula penam ei imposuit, si alicui homini diceret. Ille vero, cum hoc continere creditum non potuit, scrobem fecit, in qua, quod viderat, terre inculcavit sic dicendo: Mida rex habet auriculas asini. Unde canna orta est, ex qua pastores fistulam facientes, cum aliquis cum illa decantare vellet, eadem verba fistula referebat.
HIC TAMEN ... metaphoram servat, quia supra ‘cum scrobe’ dixit
Incipiam ad librum meum dicere, quod ille scrobi insusurravit 'o libelle, vidi homines stultos in hac ciuitate'. Et dicitur Neronem et Claudium tetigisse.
VIDI VIDI ... tibi libello meo committam
Incipiam ad librum meum dicere, quod ille scrobi insusurravit 'o libelle, vidi homines stultos in hac ciuitate'. Et dicitur Neronem et Claudium tetigisse.
De Mida dicit, qui adhibitus iudex a Marsia et Apolline certantibus de cantilena preposuit Marsiam, unde iratus Apollo stulticiam eius damnavit asininis auribus, quas ab omnium conspectu defendebat corona inposita.
Numquid tante obiectionis ac civilitatis habes carmen meum, ó lector, ut nec alicuius Iliade equiperes illud, scilicet vel Labeonis vel Neronis. Hi enim Iliades scripserunt. Sensus est: Hoc carmen meum, quod latens est et obscurum nullius momenti et ridiculosum atque ineptum, quo rideo, quo delector, non tibi darem, si mihi Iliadam Labeonis vel Neronis tradas. Scripserunt enim Troicon.
HOC RIDERE ... risus occultus Neronem significat
ILIADE si mihi Iliada Labeonis aut Neronis tradas
Cratinus Eupolis Aristophanes sat〈y〉rografi primi exemplum dederunt libere scribendi, et cum 〈mul〉ta amaritudine invecti sunt in principes. Unde unicu〈ique〉 epitheton dedit, s〈iqui〉em audacem Cratinum dixit, iratum Eupoliden, Aristophanem praegrandem, quia nullus eum poeta satirografus antecedit. Sensus est: Qui afflatus Cratino es, palles legendo Aristophanen, et mea carmina lege!
IRATUM EUPOLIDEN quia cum ire inflammatione omnia vitia carpsit in civibus
PRAEGRANDI CUM SENE Aristophanem dicit poetam
Id est illorum scriptis accensus veniat, qui vult mea carmina legere. Nec ille mihi sit auditor, qui alienus a litteris liberalibus deridet gemometricam stultus et paratus gaudere demaniset.
ASPICE i.e. ex illorum scriptis accensus veniat, qui vult mea carmina legere
ASPICE ET H+EC vides si possint tibi mea carmina placere
Metafora a vino vel auro et argento decocto, que quanto magis coquitur, tanto prefulgeant. Hoc ergo dicit: Vide, si possit tibi mea dicta placere, quicumque instructus animum Cratini satyra mihi venis auditor.
Illorum scriptis lector accensus veniat, qui vult mea carmina legere.
QUI IN CREPIDAS ... qui putat poemata philoss〈op〉horum risu digna
CREPIDAS GRAIORUM calciamenta Grecorum
Caligulas, quibus philosophi utuntur.
Non ille, inquit, legat mea carmina, qui habitu Grecorum cupit ea dirigere, cum sit impudicus et vocari sibi sine urbanitate permittat.
LUSCO naturalia vitia sunt, ut sit homo luscus
Si luscus fuerit aliquis, naturale vitium est illi, si vero improbus ex moribus non est. Ergo qui sapiens est, naturale vitium non vituperabit. Hoc ergo dicit: Nec ille sit mihi auditor, qui fortune vitia deducat ad iocos, i.e. stultos, dum moribus debeamus esse obnoxii.
ALIQUEM CREDENS magnum vel potentem
Nec ille, qui meruit dignitatem ediliciam, legat meum librum.
Hoc de Nerone, qui invehitur contra tragediografos.
‘Emina’ est mensura continens dimidium sextarii, ‘edilis’ dicitur, qui preerat curis edilium, vel mensuras compositionis apud Arrectionem civitatem Tuscie. Minora vasa vel inequales mensuras. Nec ille, quia meruit dignitatem ediliciam, legat meum carmen.
ARRETI propri〈um〉 n〈omen〉 oppidi Italie
INIQUAS civitates iniustas Tuscie
minora vasa vel inequales mensuras
〈...〉 auditor, qui aligenus a litteris liberalibus deridet geometricam stultus et paratus gaudere de variis 〈...〉
ABACO in mensa geometricorum, ubi formas et mensuras secto pulvere faciunt
SCIT RISISSE ... stultam urbanitatem habens, sc. nec ille sit mihi auditor
MULTUM GAUDERE ... qui deridet urbanitatem mechanicorum
inter (pro vafer?) multum quia malus quibusque non sufficit pecasse, sed alium ad scelus provocando gaudent se potuisse. Hiis Persius talibus iniungit studia diversa mane legere lege post nonam libidini vacare
CYNICO ideo ‘cinico’ quia philossophi communem vitam habebant
Cinicus dicitur in mundus porcus; si vero videant sapientem fornicari, gaudebunt.
CYNICO proprium nomen philosophi
Si cinico barbam i.e. si videret meretricem philosophi barbam tondentem, quod de Diogine philosopho et laide meretrice dicitur. Ideo ‘cinico’, quia philosophi vitam communem habeant 〈...〉tem quibusdam videtur derideri ista res, sed minime. Nam pocius inpudicicia meretricis laudanda est, non patienda pacientia philosophi deridenda.
Ideo dix〈it〉 lasciviens nonaria, quia meretrici ludus videtur stuprum.
Nolo me legant circulatores, qui mane edictum consulis aut imperatoris recitant populo, meridie carmina levia dicunt.
HIS MANE ... si videro eos derisores mei, mutabo risum vix in lacrimas
EDICTUM praetoris, cuius aspectus debitoribus horribilis
Calliron et tragedia i.e. docti poete, qui calliroen indocte scripsit.
Calriro nimpha fuit, quam Paris ante raptum Helene habebat. Que relicta a Paride multum dicitur rupti amoris dulce flevisse consorcium. Hanc comediam scripsit Antiones Celer pueriliter. Vel certe Calriroe pantomima.